- SENNACHERIB
- SENNACHERIBpost Salmanasarem patrem, Assyriorum Rex, A. M. 3319. blasphemus in Deum, per nuntios minatus est Ezechiae regi Iudae, et populo. Iudaeam vastavit, Ierosolymam obsedit. At vero tandem, ad preces Esaiae, et Ezechiae, Angelus Domini occidit unâ nocte 180000. militum Sennacherib, A. M. 3324. Reversus itaque, cum adoraret in templo Nesroch, Deum suum, Adrumelech et Sarasar filii eius, quos ibi mactaturus erat, occiderunt eum. Vide l. 2. Reg. 18. et 19. c. et l. 2. Paral. c. 32. Esai. c. 37. et Ioseph. l. Antiq. Iud. 10. c. 1. et 2. Ei successit Asarhaddon fil. minimus. Latine rubus destructionis, vel gladu, aut solitudinis, sive siccitatis, aut ex Hebraeo et Syro, inimici gladius, vel destructio. Nic. Lloydius. Marshamo Sennacherib, annô Nabon. 20. Ezechiae Regis Iudae 14. bellô hunc aggressus est, quod excusisset iugum Assyriorum, et illi servire recusavisset, 2. Reg. c. 18. v. 14. verum hic, pactô pacis pretiô Senacheribo pependit 300. talenta argenti et 30. auri, Ibid. qui acceptâ pecuniâ, versus Aegyptum, primus Assyriorum, movit, Sathone Rege. Verum obsidione Pelusii a muribus depulsus, Ioseph. Iud. Antiqq. l. 10. c. 1. et Herodot. l. 2. c. 141. Ezechiam denuo invasit, miraculô praefatô indidem reiectus, postquam cum Tirhaka quoque Rege Arabiae congreslus esset, Ibid. c. 19. v. 8. Domi, ut dictum occisus, pulsis a civibus Ninives parricidis, et Asathaddone, post interregni octennium, non sine turbis popularibus, in renella aetate patri surrogato. Quae occasio forte Medis ab Assyriorum Rege desciscendi fuit, ut diximus supra, voce Deioces: it. Arkianus, qui tum Babylone regnbat. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.